TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique « haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei, Rabboni; quod dicitur Magister. » Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Jesum Magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat dominum cujus ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit, Sustulerunt Dominum meum; aliter autem, Domine, si tu sustulisti eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant; sed aliter illum de quo scriptum est, Dominus nomen ei 1Psal. LXVII, 5 . Sed ista mulier quae jam fuerat conversa retrorsum ut videret Jesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret, Rabboni; nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit, nunc corde conversa, quod erat agnovit?

Notes

  1. 1. Psal. LXVII, 5