Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 19Joan. V, 22 . Jam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 20Act. I, 11 : id est, in forma hominis in qua judicatus est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt 21Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37 . Cum vero euntibus justis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud judicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 19. Joan. V, 22
- 20. Act. I, 11
- 21. Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37