Quid Pilatus dixerit Christo, quidve Pilato ille responderit, isto sermone considerandum atque tractandum est. Cum enim dictum esset Judaeis, « Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum » atque illi respondissent, « Nobis non licet occidere quemquam; introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? Et respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? » Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos voluit ut sciremus. « Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. » Hoc est quod bonus magister scire nos voluit: sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno ejus opinio, sive Gentium, sive Judaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea morte fuisset plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes, et videlicet cavendum erat ne ejus regnum sive Romanis, sive Judaeis esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait, Regnum meum non est de hoc mundo, etc., ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit, Tu es rex Judaeorum? sed eum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Judaeis velut crimen objectum: patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat, quoniam vanae sunt 1Psal. XCIII, 11; eisque post responsionem Pilati, jam Judaeis et Gentibus opportunius aptiusque respondens, Regnum meum non est de hoc mundo. Quod si interroganti Pilato continuo respondisset; non etiam Judaeis, sed solis Gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Nunc vero quoniam respondit Pilatus, Numquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; abstulit a se suspicionem, qua posset putari a semetipso dixisse quod Jesum regem dixerat esse Judaeorum, id se a Judaeis audisse demonstrans. Deinde dicendo, Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine objectum: tanquam diceret, Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset si puniendus judici traderetur, qui se diceret regem: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi judici dignus esset.