TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum; et qui digni non eramus quibus peccata dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si debebatur, merces reddita est, non gratia donata; si autem vere debebatur, bonus fuisti: si autem, ut verum est, malus fuisti, credidisti autem in eum qui justificat impium 16Rom. IV, 5 (Quid est, qui justificat impium? Ex impio facit pium); cogita quid per legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. Consecutus autem istam gratiam fidei, eris justus ex fide (Justus enim ex fide vivit) 17Habac. II, 4; Rom. I, 17; et promereberis Deum vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies praemium immortalitatem, et vitam aeternam. Et illa gratia est. Nam pro quo merito accipis vitam aeternam? Pro gratia. Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei: videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere (Cui debitam? Fideli, quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et vita aeterna gratia est pro gratia.

Notes

  1. 16. Rom. IV, 5
  2. 17. Habac. II, 4; Rom. I, 17