TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nonne iste est fructus de quo jam dixerat, Sine me nihil potestis facere 16Joan. XV, 5 ? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus misericordia ejus praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Maneat ergo dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris: sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis.

Notes

  1. 16. Joan. XV, 5