Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavel, sed est mundus totus 9Joan. XIII, 10 . Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 10Rom. X, 8-10 . Unde in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum 11Act. XV, 9 : et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 12I Petr. III, 21 . Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo 13Ephes. V, 25-26 . Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, bene dicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 9. Joan. XIII, 10
- 10. Rom. X, 8-10
- 11. Act. XV, 9
- 12. I Petr. III, 21
- 13. Ephes. V, 25-26