Quid ergo dicam, fratres? Et haeretici habent virgines, et multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, ut virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic est qui baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terrae Deus 26Psal. XLVI, 8 . Ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis: desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus 27Joan. XIX, 23, 24 . Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt.