TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram: aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis.