TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus, Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps hujus mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 16II Cor. V, 19 . Hi sunt ex quorum cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras.

Notes

  1. 16. II Cor. V, 19