TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et ideo cum dixisset, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intelligi tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret, Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus justificat impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam 8Rom. IV, 5. Posset dicere apostolus, Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim eis ipse Dominus ait, Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit 9Matth. X, 40 . Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite 10Joan. XIV, 1 ; et quod nunc ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur, Et qui videt me, videt eum qui me misit.

Notes

  1. 8. Rom. IV, 5
  2. 9. Matth. X, 40
  3. 10. Joan. XIV, 1