Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 4Marc. XV, 25 , quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, Dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.