TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae 13Psal. LXIV, 5 . De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae 14Psal. XXXV, 10, 9 ?

Notes

  1. 13. Psal. LXIV, 5
  2. 14. Psal. XXXV, 10, 9