TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.