TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahae estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Jam dixerat, Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit, Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant ejus in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati, non quod creati.