TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Jesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt ejus; ideo ait quod sequitur, Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim, Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt ejus, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo atque dicente de semine Abrahae, Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus 7Galat. III, 29, 16 . Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea 8Coloss. I, 24 . Non dixit, pressurarum mearum, sed, Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras ejus pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde jam non solum de Apostolis, sed etiam de suis caeteris membris incipit dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.

Notes

  1. 7. Galat. III, 29, 16
  2. 8. Coloss. I, 24