TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc forte potius dicere valemus, quia et in eo quod Deus in die septimo requievit, ipsum Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum, qui haec loquebatur et dicebat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor, magno sacramento significavit. Quia et Dominus Jesus utique Deus. Ipse est enim Verbum Dei, et audistis quia in principio erat Verbum; et non qualecumque Verbum, sed Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 34Id. I, 1, 3 : forte significatus est requieturus in die septimo ab omnibus operibus suis. Legite enim Evangelium, et videte quanta operatus sit Jesus. Operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia praedicta Prophetarum: coronatus est spinis, suspensus est ligno; dixit, Sitio, accepit acetum in spongia, ut impleretur quod dictum est, Et in siti mea potaverunt me aceto 35Psal. LXVIII, 22 . At ubi impleta sunt omnia opera ejus, sexta sabbati inclinato capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requievit ab omnibus operibus suis 36Joan. XIX. Ergo tanquam diceret Judaeis, Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego novi: Pater meus usque modo operatur. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret lux 37Gen. I, 3: si dixit, Verbo operatus est; Verbum ejus ego eram, ego sum: per me factus est mundus in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit. Dixit haec, sed quibus? Surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non agnoscentibus, et tanquam in phrenesi mente perdita occidere volentibus.

Notes

  1. 34. Id. I, 1, 3
  2. 35. Psal. LXVIII, 22
  3. 36. Joan. XIX
  4. 37. Gen. I, 3