Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio: aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat ejus singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu 2Psal. II, 7 : audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me 3Joan. VI; 45 . Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait, Quaecumque dixero vobis: quem si et docentem vis nosse, magistrum recole, Unus est, inquit, Magister vester Christus 4Matth. XXIII, 10 . Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est, Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum, Vade cum illis, quia ego misi eos 5Act. X, 20 . Omnis igitur et dicit et docet Trinitas: sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod jubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 2. Psal. II, 7
- 3. Joan. VI; 45
- 4. Matth. XXIII, 10
- 5. Act. X, 20