TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors peccatorum poena erat: in Domino munus misericordiae erat, non poena peccati. Non enim aliquid habebat Dominus quare juste moreretur. Ipse ait, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Paris mei facio, surgite, eamus hinc 22Joan. XIV, 30 et 31 . Non habebat ille quare moreretur, et mortuus est: tu habes quare, et mori dedignaris? Dignare aequo animo pati per meritum tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste, Deus homo. Ille homo peccati, iste justitiae. Mortuus es in Adam, resurge in Christo: nam utrumque debetur tibi. Jam credidisti in Christum, reddes tamen quod debes de Adam. Sed non te in aeternum tenebit vinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit mors temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres mei, ipsa est et veritas, quia promissa et exhibita.

Notes

  1. 22. Joan. XIV, 30 et 31