Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti.