Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subjecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.