Jam nunc ergo videamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen, cum essent Judaei? Et ubi est quod legitur, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus 5Psal. LXXV, 2 ? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem: non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum coelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est injuriis suis cum diis falsis colendus, notus in Judaea Deus. In hoc vero quod Pater est hujus Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen ejus prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniret hora cum jam non in proverbiis, inquit, loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis 6Joan. XVI, 25 ? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur ergo dictum est, Palam annuntiabo vobis, nisi quia in proverbiis non est palam? quod autem non in proverbiis occultatur, sed verbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 7Id. XV, 15 : quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret.