Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 16I Cor. VI, 17 ; quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino 17Act. IV, 32 . Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta conjunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut major esse non possit.