TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.