TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ante ista quae nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat Jesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis » 1Joan. XIV, 25, 26. Haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non jam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intelligentibus jam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique jam intelligentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligentibus est verbum, non intelligentibus autem proverbium.

Notes

  1. 1. Joan. XIV, 25, 26