TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non venit ad nuptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait Apostolus, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo? Quid est quod timet ne virginitas sponsae Christi per astutiam diaboli corrumpatur? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo 5II Cor. XI, 2, 3 . Habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum 6Id. I, 22. Eruit eam de mancipatu diaboli: mortuus est propter delicta ejus, resurrexit propter justificationem ejus 7Rom. IV, 25. Quis offeret tanta sponsae suae? Offerant homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia: numquid aliquis offeret sanguinem suum? Si enim sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis: ubi factus est caput Ecclesiae, ille uterus virginis Mariae thalamus ejus, inde processit tanquam sponsus de thalamo suo, sicut Scriptura praedixit, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam 8Psal. XVIII, 6 ; de thalamo processit velut sponsus, et invitatus venit ad nuptias.

Notes

  1. 5. II Cor. XI, 2, 3
  2. 6. Id. I, 22
  3. 7. Rom. IV, 25
  4. 8. Psal. XVIII, 6