TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid est quod sequitur, « Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. » Ergo et illa majora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum 3Id. XIII, 16: majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea 4Psal. XVII, 2 . Sed quae sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat 5Act. V, 15? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria 6Matth. XIV, 36. Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione majora. Nec tamen ait, Majora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus, vel majora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo iste differri.

Notes

  1. 3. Id. XIII, 16
  2. 4. Psal. XVII, 2
  3. 5. Act. V, 15
  4. 6. Matth. XIV, 36