TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Judaeos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus dixisset, In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam ex Pharisaeis dixerunt, Numquid et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet 1Joan. IX, 39-41 . His verbis subjunxit ea quae hodie cum recitarentur, audivimus.

Notes

  1. 1. Joan. IX, 39-41