TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audient omnes vocem ejus, et procedent. Et ubi judicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem judicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in judicio, resurgent corpora: de ipso judicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad judicium. Hic enim judicium pro poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis ejus. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se praesentaverat ut faceret judicium: post judicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo 19I Cor. XV, 24. Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); justi autem in vitam aeternam 20Matth. XXV, 46 : de qua alio loco dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 21Joan. XVII, 3 . Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 22Philipp. II, 6 : tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam autem Dei non videbant. Per jumentum ad stabulum ducebantur curandi, sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt, videt et Patrem meum 23Joan. XIV, 21, 9 .

Notes

  1. 19. I Cor. XV, 24
  2. 20. Matth. XXV, 46
  3. 21. Joan. XVII, 3
  4. 22. Philipp. II, 6
  5. 23. Joan. XIV, 21, 9