Videamus ergo responsionem Veritatis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Falsum ergo dixit Scriptura quia Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo 32Gen. II, 2 ? et contra hanc Scripturam per Moysen ministratam, loquitur Dominus Jesus, cum ipse dicat Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit 33Joan. V, 46 ? Videte ergo ne aliquid voluit significare Moyses, quod Deus requievit in die septimo. Non enim defecerat Deus operando creaturam suam, et indigebat requie sicut homo. Quomodo defecerat qui verbo fecerat? Tamen et illud verum est, quia requievit Deus ab operibus suis in die septimo; et hoc verum est quod ait Jesus, Pater meus usque modo operatur. Sed quis explicet verbis, homo hominibus, infirmus infirmis, indoctus discere cupientibus, et forte si quid sapit, promere et explicare non valens hominibus, difficile forte capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? Quis, inquam, fratres mei, explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et operans quiescat? Obsecro vos, ut hoc vobis proficientibus differatis; visio enim ista templum Dei quaerit, sanctum locum quaerit: portate proximum et ambulate; ibi eum videbitis, ubi verba hominum non quaeratis.