TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non parva, fratres, ex Evangelio beati Joannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Jesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me? Numquidnam illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum? Nonne etiam jam superius dixerat, Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subjunxit, Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum 1Joan. XIII, 18, 10, 11 : quem jam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est 2Id. VI, 71 ? Quidest ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia eum jam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor jam fuerat exiturus, ut Judaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est quod Jesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc 3Id. XII, 27 . Sicut ergo tunc ejus anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Juda atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 18, 10, 11
  2. 2. Id. VI, 71
  3. 3. Id. XII, 27