TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit 7Joan. V, 20 . Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum; sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et dixit Scriptura in Psalmo, Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat 8Psal. XCIII, 8, 9 ? Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere, Non audit Verbum, non videt Verbum; ne objurget nos Psalmus, et dicat, Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit, aliunde videt; et auris ejus non potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus? Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum ejus videre, et ipsum ejus audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus.

Notes

  1. 7. Joan. V, 20
  2. 8. Psal. XCIII, 8, 9