Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis ejus Petro et Joanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. Et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis jam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum jam dolor iste mulierem. Cum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit nescio. Non enim nesciebat non ibi esse jam quem quaerebat; quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo ejus effectum est ut prospiceret? Prospexit enim, Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat? An, quoniam qui graece Angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posueruut eum. Angeli lacrymas prohibebant: ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt, Quid ploras? ac si dicerent, Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit, Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora jam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus.