« Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est ejus. » Aperti oculi vultum mutaverant. « Ille dicebat, Quia ego sum. » Vox grata, ne damnaretur ingrata. « Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur; quia non habebant in corde, quod jam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat.