Deinde subjungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Jesus, significatum est quod ait Apostolus, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 4Rom. VI, 9 .