Medicus quis? Dominus noster Jesus Christus. Quis Dominus noster Jesus Christus? Ille qui visus est et ab eis a quibus crucifixus est. Ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus, lancea vulneratus, de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille ipse Dominus noster Jesus Christus; ille ipse plane, et ipse est totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est, quo pendente persecutores caput agitabant, et dicebant, Si filius Dei est, descendat de cruce 5Matth. XXVII, 39, 40 : ipse est totus medicus noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit insultantibus, quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei est, descendat de cruce; tunc descenderet, et ostenderet eis verum se esse Filium Dei, quem illi ausi fuerant irridere? Noluit. Quare noluit? numquid quia non potuit? Potuit plane. Quid est enim amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit insultantes: nam crux non ad potentiae documentum, sed ad exemplum patientiae suscepta est. Ibi vulnera tua curavit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna sanavit, ubi temporaliter mori dignatus est. Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis mors, quae mortem occidit?