TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Persequebantur Judaei Dominum Jesum, quia haec faciebat in sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Judaeis, audiamus. De sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia jumenta sua non contemnebant sabbato, vel liberando vel alendo. De portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat ante oculos Judaeorum: non sanitas corporis, sed operatio corporis; quae non videbatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Judaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse. Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor. Misit in eos magnum tumultum; adventu Domini turbatur aqua, sed qui turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo Domino totus mundus.