TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et il alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adjunctum est. Cum enim jam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt; atque ait, currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncta narrat.