TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad ea quae supra te sunt, et si nondum intelligenda, saltem credenda. Quomodo est enim unus homo anima et corpus; sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intelligite. Anima et corpus duae res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Ergo de homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat, In requie cum Christo; verum dicit. Item si quis respondeat, Romae in sepulcro; et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos; unum qui requiescit in Christo, alium qui positus est in sepulcro: quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo, eumdemque apostolum Paulum dicamus mortuum jacere in sepulcro. Moritur aliquis, dicimus, Bonus homo, fidelis homo, in pace est cum Domino: et continuo, Eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus illum. Eum sepulturus es quem jam dixeras in pace esse cum Deo: cum aliud sit anima quae immortaliter viget, aliud corpus quod corruptibiliter jacet. Sed ex quo consortium carnis et animae hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit.