TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et non peribunt in aeternum: subaudis, tanquam eis dixerit, Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea. Intentius accipite: Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus 7II Tim. II, 19 ; et, Quos praescivit, ipsos et praedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit 8Rom. VIII, 29, 30 : de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait, Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem, Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid dedit Filio Pater majus omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dedit? jam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas, Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. Hoc est quod majus est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod habes, redis ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris; non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod majus est omnibus. Attendit Joannes ipse evangelista coelum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad illud quod majus est omnibus; et dixit, In principio erat Verbum 9Joan. I, 1 . Sed quia ille cujus est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cujus est Verbum; ideo ait, Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus, majus est omnibus. Ideo, Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei.

Notes

  1. 7. II Tim. II, 19
  2. 8. Rom. VIII, 29, 30
  3. 9. Joan. I, 1