Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 9I Cor. IV, 7 ? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coeperunt minui dies. At testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur 10I Cor. I, 31, et Jerem. IX, 23, 24 . In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat.