TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 7I Cor. I, 13 ? Baptizavit ergo Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite. Et potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma Joannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Jacobi, baptisma Thomae, Matthaei, Bartholomaei: illud enim baptisma Joannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit: Proba nobis quia illud baptisma Joannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Judaeos, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus 8Matth. XXI, 25 ? Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit, Baptizavi autem et Stephanae domum 9I Cor. I, 16 : sed tanquam minister. Ideo si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum homines non norunt, et Deus cum novit: permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem.

Notes

  1. 7. I Cor. I, 13
  2. 8. Matth. XXI, 25
  3. 9. I Cor. I, 16