TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quae cum Domino vel de Domino nostro Jesu Christo apud Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Joannes evangelista indicat, deinde videamus. Redit enim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Jam quippe dixerat, Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem 1Joan. XVIII, 24 : atque inde regressus ubi dimiserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam ejus negationem, quae ter facta est, terminavit, Adducunt ergo Jesum, inquit, ad Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Jesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquerat audiendum: aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum judicem ferret.

Notes

  1. 1. Joan. XVIII, 24