Revelat ergo Dominus Deus noster, et per Scripturas suas admonet nos quomodo intelligatur, quando dicitur judicium. Hortor ergo ut attendatis. Aliquando judicium poena dicitur: aliquando judicium discriminatio dicitur. Secundum illum modum quo dicitur judicium discriminatio, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat homo quae per corpus gessit, sive bonum sive malum: ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala distribuantur. Nam si judicium semper in malo acciperetur, non diceret Psalmus, Judica me, Deus. Audit forte aliquis dicentem, Judica me, Deus, et miratur. Solet enim homo dicere, Ignoscat mihi Deus; Parce mihi, Deus: quis est qui dicat, Judica me, Deus? Et aliquando in Psalmo versus ipse in diapsalmate ponitur, qui praebeatur a lectore, et respondeatur a populo. Non forte alicui cor percutitur, et timet cantare Deo et dicere, Judica me, Deus? Et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare quod didicit a divina lectione: et si parum intelligit, credit aliquid boni esse quod cantat. Et tamen et ipse Psalmus non dimisit hominem sine intellectu. Secutus enim, verbis posterioribus ostendit quale judicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. Ait enim, Judica me, Deus. Quid est, Judica me, Deus? Et discerne causam meam a gente non sancta. Ergo secundum hoc judicium discretionis, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Secundum judicium autem damnationis, Qui audit verba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transitum facit a morte ad vitam. Quid est, in judicium non veniet? In damnationem non veniet. Probemus de Scripturis quia dictum est judicium ubi poena intelligitur: quanquam et in hac ipsa lectione paulo post audietis ipsum verbum judicii non positum nisi pro damnatione et poena 5Infra, n. 13. Tamen Apostolus dicit quodam loco, scribens ad eos qui Corpus quod fideles nostis, male tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello Domini: ait enim illis, Propterea multi in vobis infirmi et aegroti dormiunt sufficienter . Multi enim propterea etiam moriebantur. Et secutus est, Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: hoc est, si nos ipsos corriperemus, a Domino non corriperemur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur 6I Cor. XI, 30-32 . Sunt ergo secundum poenam qui judicantur hic, ut parcatur illis ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi: sunt autem quibus distribuuntur ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello Dei correcti non fuerint; ut cum hic contempserint patrem verberantem, ibi sentiant judicem punientem. Ergo est judicium quo missurus est Deus, id est Filius Dei, in fine diabolum et angelos ejus, et omnes infideles et impios cum eo: ad hoc judicium non veniet, qui modo credens transitum facit a morte ad vitam.