Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum Judaeis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judaeos majorem esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes. Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus 19Joan. I, 16 : et hoc confiteri Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus? Nam si sic ille homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons fluit ut reficiat; ita Dominus Jesus