Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dicit ei Jesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino 9Matth. VI, 34, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis; sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur. Nam et Apostolus in posterum providens, ait: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit 10I Tim. V, 16 .