Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est: abjice. Sed forte caro temporalis est. Alia corpora cogita, coelestia corpora cogita; majora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore: transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abjice et ipsa: quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori solis, lunae, stellarum: major fulgor est animi. Primo celeritatem animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus est, jam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit, modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo non vult; modo peccat, modo justus est. Transi ergo omnem mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur. Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam, et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Jam enim istis transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum. Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi dicitur, Ubi est Deus tuus?