TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisaei, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret: Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem, Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de coelo an ex hominibus? Et illi qui praeparabant jaculari dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt volvere apud semetipsos, et dicere, Si dixerimus quia de coelo est, dicturus est nobis, Quare non credidistis ei? Joannes enim dixerat de Domino, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 14Joan. I, 29 . Quid ergo quaeritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Joanni, qui dixit, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Joannes de Domino, dixerunt apud se, Si dixerimus quia de coelo est baptismus Joannis, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus est, lapidabimur a populo; quia prophetam habent Joannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebrae tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. Quid enim responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio 15Matth. XXI, 23-27 . Et confusi sunt primi inimici. Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Joannes. Probamus quia lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens 16Joan. V, 35 . Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione 17Psal. CXXXI, 17, 18 .

Notes

  1. 14. Joan. I, 29
  2. 15. Matth. XXI, 23-27
  3. 16. Joan. V, 35
  4. 17. Psal. CXXXI, 17, 18