TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

An apostolus Petrus, sicut eum quidam favore perverso excusare nituntur 1Ambros. in Luc. XXII, Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae contestantur expressius? Quasi vero qui hominem Christum negat, non Christum negat; et hoc in eo negat quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ita confitetur Christum Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non reconciliatur per mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 2I Tim. II, 5. Qui negat hominem Christum, non justificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi 3Rom. V, 19. Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem vitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 4I Cor. XV, 21 et 22. Per quid autem caput est Ecclesiae, nisi per hominem, quod Verbum caro factum est? id est, Dei Patris Unigenitus Deus homo factus est. Quomodo est igitur in corpore Christi, qui negat hominem Christum? Qui enim caput negat, quomodo est membrum? Sed quid multis immorer, cum ipse Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non enim ait, Non cantabit gallus donec hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consuevit, Non cantabit gallus donec Filium hominis ter neges: sed ait, donec me ter neges. Quid est, me, nisi quod erat? et quid nisi Christus erat? Quidquid ergo ejus negavit, ipsum negavit, Christum negavit, Dominum Deum suum negavit. Quia et ille condiscipulus ejus Thomas, quando exclamavit, Dominus meus et Deus meus, non Verbum, sed carnem tetigit; non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectavit 5Joan. XX, 27, 28. Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negavit; quod iste exclamavit, hoc Petrus offendit. Non cantabit gallus, donec ter me neges. Dicas licet, Nescio hominem; dicas licet, Homo, nescio quid dicis; dicas licet, Non sum ex discipulis ejus 6Matth. XXVI, 34, 69-74, et Luc. XXII, 55-60 : me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus hoc dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet veritas. Agnovit quippe peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit; et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos redarguit defensores, et unde eos convincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum Apostolorum accusare delectat: sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem salvatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso primo Apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando: sed mortuus est, quia superbe ipse praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit.

Notes

  1. 1. Ambros. in Luc. XXII
  2. 2. I Tim. II, 5
  3. 3. Rom. V, 19
  4. 4. I Cor. XV, 21 et 22
  5. 5. Joan. XX, 27, 28
  6. 6. Matth. XXVI, 34, 69-74, et Luc. XXII, 55-60