TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo, charissimi? explicaturi sumus nos quod interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius, ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. Extorqueatur tanquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque projecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo, charissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad intelligentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum, alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque projecta est: vita Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis. Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia perjuriis cumulantur; tam immundum cor audet dicere, Explica mihi quomodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego jam videam? Porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum; quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu autem si non vivis ut pecora, jam non aversaris: desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te.