TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Ad illum, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternos quippe intelligendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Domini praecursor Joannes praedicare regnum coelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto 16Luc. III, 2 , et caetera. Proinde isti ambo pontifices vicissim suos annos agebant: et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est: sed prius ad Annam secundum Joannem venerunt cum illo; non quia collega, sed quia socer ejus erat. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri.

Notes

  1. 16. Luc. III, 2